< Previous
Index
Next >

Liber Primus Paralipomenon

VI

I Paralipomenon VI, Nova Vulgata 
(Latin version of 1 Chronicles chapter 6)

   1 Filii ergo Levi: Gerson, Caath et Merari.
   2 Et haec nomina filio rum Gerson: Lobni et Semei.
   3 Filii Caath: Amram et Isaar et Hebron et Oziel.
   4 Filii Merari: Moholi et Musi. Hae autem cognationes Levi secundum familias eorum:
   5 Gerson, Lobni filius eius, Iahath filius eius, Zimma filius eius,
   6 Ioah filius eius, Addo filius eius, Zara filius eius, Iethrai filius eius.
   7 Filii Caath: Aminadab filius eius, Core filius eius, Asir filius eius,
   8 Elcana filius eius, Abiasaph filius eius, Asir filius eius,
   9 Thahath filius eius, Uriel filius eius, Ozias filius eius, Saul filius eius.
   10 Filii Elcana: Amasai et Achimoth,
   11 Elcana filius eius, Sophai filius eius, Nahath filius eius,
   12 Eliab filius eius, Ieroham filius eius, Elcana filius eius, Samuel filius eius.
   13 Filii Samuel: primogenitus Ioel et secundus Abia.
   14 Filii autem Merari: Moholi, Lobni filius eius, Semei filius eius, Oza filius eius,
   15 Samaa filius eius, Haggia filius eius, Asaia filius eius.
   16 Isti sunt, quos constituit David super cantum domus Domini, ex quo collocata est arca;
   17 et ministrabant coram habitatione tabernaculi conventus canentes, donec aedificaret Salomon domum Domini in Ierusalem; stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio.
   18 Hi vero sunt, qui assistebant cum filiis suis. De filiis Caath: Heman cantor filius Ioel filii Samuel
   19 filii Elcana filii Ieroham filii Eliel filii Thohu
   20 filii Suph filii Elcana filii Mahath filii Amasai
   21 filii Elcana filii Ioel filii Azariae filii Sophoniae
   22 filii Thahath filii Asir filii Abiasaph filii Core
   23 filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israel.
   24 Et frater eius Asaph, qui stabat a dextris eius, Asaph filius Barachiae filii Samaa
   25 filii Michael filii Basaiae filii Melchiae
   26 filii Athnai filii Zara filii Adaia
   27 filii Ethan filii Zimma filii Semei
   28 filii Iahath filii Gerson filii Levi.
   29 Filii autem Merari fratres eorum ad sinistram: Ethan filius Cusi filii Abdi filii Melluch
   30 filii Hasabiae filii Amasiae filii Helciae
   31 filii Amsi filii Bani filii Somer
   32 filii Moholi filii Musi filii Merari filii Levi.
   33 Fratres quoque eorum Levitae, qui ordinati sunt in cunctum ministerium habitaculi domus Domini;
   34 Aaron vero et filii eius adolebant super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum, et ut expiarent pro Israel, iuxta omnia quae praecepit Moyses servus Dei.
   35 Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius eius, Phinees filius eius, Abisue filius eius,
   36 Bocci filius eius, Ozi filius eius, Zaraia filius eius,
   37 Meraioth filius eius, Amarias filius eius, Achitob filius eius,
   38 Sadoc filius eius, Achimaas filius eius.
   39 Et haec habitacula eorum per castra atque confinia, filiorum scilicet Aaron ex cognatione Caathitarum; ipsis enim sorte contigerat.
   40 Dederunt igitur eis Hebron in terra Iudae et suburbana eius per circuitum;
   41 agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne.
   42 Porro filiis Aaron dederunt civitatem ad confugiendum: Hebron et Lobna et suburbana eius,
   43 Iether quoque et Esthemo cum suburbanis eius, sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis,
   44 Asan quoque et Iutta et Bethsames et suburbana earum;
   45 de tribu autem Beniamin: Gabaon et Gabaa et suburbana earum et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis: omnes civitates tredecim, singulae per cognationes suas.
   46 Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex tribu Ephraim et ex tribu Dan et ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem.
   47 Porro filiis Gerson per cognationes suas de tribu Issachar et de tribu Aser et de tribu Nephthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim.
   48 Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim.
   49 Dederunt quoque filii Israel Levitis civitates et suburbana earum;
   50 dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iudae et ex tribu filiorum Simeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis.
   51 Et his, qui erant ex cognationibus filiorum Caath, fuerunt civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.
   52 Dederunt ergo eis urbem ad confugiendum: Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis,
   53 Iecmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter;
   54 necnon et Aialon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum.
   55 Porro ex dimidia tribu Manasse Thanach et suburbana eius, Ieblaam et suburbana eius, his videlicet qui de cognationibus filiorum Caath reliqui erant.
   56 Filiis autem Gerson de cognationibus dimidiae tribus Manasse: Golan in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis.
   57 De tribu Issachar Cedes et suburbana illius et Dabereth cum suburbanis suis,
   58 Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis.
   59 De tribu vero Aser: Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter,
   60 Hucoc quoque et suburbana eius et Rohob cum suburbanis suis.
   61 Porro de tribu Nephthali: Cedes in Galilaea et suburbana eius, Hamon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius.
   62 Filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon: Remmon et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis.
   63 Trans Iordanem quoque ex adverso Iericho, contra orientem Iordanis de tribu Ruben: Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis,
   64 Cademoth quoque et suburbana eius et Mephaath cum suburbanis suis.
   65 Necnon et de tribu Gad: Ramoth in Galaad et suburbana eius et Mahanaim cum suburbanis suis,
   66 sed et Hesebon cum suburbanis eius, et Iazer cum suburbanis suis.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com