seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Primus Paralipomenon

V

I Paralipomenon V, Nova Vulgata
(Latin version of 1 Chronicles chapter 5)

   1 Filii quoque Ruben primogeniti Israel: ipse quippe fuit primoge nitus eius, sed, cum violasset torum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, ut non computaretur in primogenitum,
   2 quia Iuda erat quidem fortissimus inter fratres suos et de stirpe eius principes germinati sunt, primogenita autem reputata sunt Ioseph.
   3 Filii ergo Ruben primogeniti Israel: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi.
   4 Filii Ioel: Semeia filius eius, Gog filius eius, Semei filius eius,
   5 Micha filius eius, Reaia filius eius, Baal filius eius,
   6 Beera filius eius, quem captivum duxit Theglathphalasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.
   7 Fratres autem eius in cognationibus eius, quando numerabantur in genealogiis suis, erant: caput Iehiel, deinde Zacharias;
   8 porro Bela filius Azaz filii Samma filii Ioel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nabo et Baalmeon.
   9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, quae est inde a flumine Euphrate; multum quippe gregum eorum numerus creverat in terra Galaad.
   10 In diebus autem Saul proeliati sunt contra Agarenos et interfecerunt illos; habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga, quae respicit ad orientem Galaad.
   11 Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Salcha:
   12 Ioel in capite et Sapham secundus, porro Ianai et Saphat in Basan;
   13 fratres vero eorum secundum familias suas: Michael et Mosollam et Seba et Iorai et Iachan et Zie et Heber, septem.
   14 Hi filii Abihail filii Huri filii Iaroe filii Galaad filii Michael filii Iesesi filii Ieddo filii Buz.
   15 Ahi filius Abdiel filii Guni princeps familiarum eorum.
   16 Et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos.
   17 Omnes hi numerati sunt in diebus Ioatham regis Iudae et in diebus Ieroboam regis Israel.
   18 Filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia, quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam;
   19 dimicaverunt contra Agarenos et Ituraeos et Naphisaeos et Nodabaeos.
   20 Et datum est eis auxilium, traditique sunt in manus eorum Agareni et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum proeliarentur, et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
   21 Ceperuntque omnia, quae possederant, camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia, asinos duo milia et animas hominum centum milia;
   22 vulnerati autem multi corruerunt; fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
   23 Filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon; ingens quippe numerus erat.
   24 Et hi fuerunt principes familiarum eorum: Epher et Iesi et Eliel et Azriel et Ieremia et Odovia et Iediel; viri bellatores fortissimi et nominati, duces in familiis suis.
   25 Reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis.
   26 Et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum et spiritum Theglathphalasar regis Assur; et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Hala et Habor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc.
   27 Filii Levi: Gerson, Caath, Merari.
   28 Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron et Oziel.
   29 Filii Amram: Aaron, Moyses et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar.
   30 Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue;
   31 Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi.
   32 Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth,
   33 porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob;
   34 Achitob genuit Sadoc, Sadoc genuit Achimaas,
   35 Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Iohanan;
   36 Iohanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam aedificavit Salomon in Ierusalem.
   37 Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,
   38 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum;
   39 Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam.
   40 Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Iosedec;
   41 porro Iosedec egressus est, quando transtulit Dominus Iudam et Ierusalem per manus Nabuchodonosor.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com