< Previous
Index
Next >

Liber Primus Paralipomenon

XXIV

I Paralipomenon XXIV, Nova Vulgata 
(Latin version of 1 Chronicles chapter 24)

   1 Porro filiis Aaron hae partiones erant. Filii Aaron: Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar.
   2 Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis; sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar.
   3 Et divisit eos David cum Sadoc de filiis Eleazari et cum Achimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
   4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar secundum capita virorum quam filii Ithamar; divisit igitur eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim, et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
   5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus; erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.
   6 Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Achimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum: unam familiam pro Eleazar et unam pro Ithamar.
   7 Exivit autem sors prima Ioiarib, secunda Iedaiae,
   8 tertia Harim, quarta Seorim,
   9 quinta Melchia, sexta Miamin,
   10 septima Accos, octava Abia,
   11 nona Iesua, decima Sechenia,
   12 undecima Eliasib, duodecima Iacim,
   13 tertia decima Hoppha, quarta decima Isbaab,
   14 quinta decima Belga, sexta decima Emmer,
   15 septima decima Hezir, octava decima Aphses,
   16 nona decima Phethahia, vicesima Hezechiel,
   17 vicesima prima Iachin, vicesima secunda Gamul,
   18 vicesima tertia Dalaiau, vicesima quarta Maaziau.
   19 Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut praecepit Dominus, Deus Israel.
   20 Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant: de filiis Amram Subael et de filiis Subael Iehedeia.
   21 De filiis quoque Rohobiae princeps Iesias.
   22 De Isaaritis vero Salomoth; de filiis Salomoth Iahath.
   23 De Hebronitis: Ieriau, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus.
   24 Filius Oziel Micha; de filiis Micha Samir;
   25 frater Micha Iesia; de filiis Iesiae Zacharias.
   26 Filii Merari: Moholi et Musi. Filii eius: Iaziau et Bani.
   27 Filius Merari: de Iaziau filio suo Soam et Zacchur et Hebri.
   28 Porro de Moholi filius Eleazar, qui non habebat liberos.
   29 Filius vero Cis Ierameel;
   30 filii Musi: Moholi, Eder et Ierimoth. Isti filii Levi secundum familias suas.
   31 Ipsi quoque miserunt sortes sicut fratres sui, filii Aaron coram David rege et Sadoc et Achimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores; omnes sors aequaliter dividebat.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com