seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Primus Paralipomenon

XII

I Paralipomenon XII, Nova Vulgata
(Latin version of 1 Chronicles chapter 12)

   1 Hi quoque venerunt ad Da vid in Siceleg, cum adhuc fu geret Saul filium Cis; qui erant fortissimi et egregii pugnatores
   2 tendentes arcum et utraque manu fundis saxa iacientes et dirigentes sagittas. De fratribus Saul ex Beniamin:
   3 princeps Ahiezer et Ioas filii Samaa Gabaathites et Iaziel et Phalet filii Azmaveth et Baracha et Iehu Anathothites;
   4 Iesmaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta,
   5 Ieremias et Iahaziel et Iohanan et Iozabad Gederothites,
   6 Eluzai et Ierimoth et Baalia et Samaria et Saphatia Haruphites,
   7 Elcana et Iesia et Azareel et Ioezer et Iesbaam Coritae,
   8 Ioela quoque et Zabadia filii Ieroham de Gedor.
   9 Sed et de Gad transfugerunt ad David, cum lateret in deserto, viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clipeum et hastam; facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreae in montibus:
   10 Ezer princeps, Abdias secundus, Eliab tertius,
   11 Masmana quartus, Ieremias quintus,
   12 Etthei sextus, Eliel septimus,
   13 Iohanan octavus, Elzebad nonus,
   14 Ieremias decimus, Machbanai undecimus.
   15 Hi de filiis Gad principes exercitus, minimus contra centum praevalebat et maximus contra mille.
   16 Isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo, quando inundare consuevit super ripas suas, et omnes fugaverunt, qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem.
   17 Venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad praesidium, in quo morabatur David.
   18 Egressusque est David obviam eis et ait: "Si pacifice venistis ad me, ut auxiliemini mihi, cor meum iungatur vobis; si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum et iudicet".
   19 Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: "Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai! Pax, pax tibi et pax adiutoribus tuis; te enim adiuvat Deus tuus". Suscepit ergo eos David et constituit principes turmae.
   20 Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthim adversus Saul, ut pugnaret; et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes: "Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul".
   21 Quando igitur reversus est in Siceleg, transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michael et Iozabad et Eliu et Selathai principes milium in Manasse:
   22 hi praebuerunt auxilium David adversus latrunculos; omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu.
   23 Sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei, usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei.
   24 Iste quoque est numerus principum exercitus, qui venerunt ad David, cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini.
   25 Filii Iudae portantes clipeum et hastam sex milia octingenti expediti ad proelium.
   26 De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia centum.
   27 De filiis Levi quattuor milia sescenti;
   28 Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria milia septingenti;
   29 Sadoc etiam iuvenis fortissimus et familia eius principes viginti duo.
   30 De filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia; magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul.
   31 Porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti, fortissimi robore viri nominati in familiis suis.
   32 Et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia; singuli per nomina sua destinati, ut venirent et constituerent regem David.
   33 De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui norant singula tempora ad sciendum quid facere deberet Israel, principes ducenti et omnes fratres eorum ad iussa eorum.
   34 Porro de Zabulon, qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie instructi omnibus armis bellicis, quinquaginta milia venerunt, ut congregarentur non in corde duplici.
   35 Et de Nephthali principes mille; et cum eis instructa clipeo et hasta triginta septem milia.
   36 De Dan etiam praeparata ad proelium viginti octo milia sescenti.
   37 Et de Aser egredientes ad pugnam et in acie procedentes quadraginta milia.
   38 Trans Iordanem autem de filiis Ruben et de Gad et dimidia parte tribus Manasse, instructi omnibus armis bellicis, centum viginti milia.
   39 Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israel; sed et omnes reliqui ex Israel uno corde erant, ut rex fieret David.
   40 Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes; praeparaverunt enim eis fratres sui.
   41 Sed et qui iuxta eos erant, usque ad Issachar et Zabulon et Nephthali, afferebant panes in asinis et camelis et mulis et bobus, escam farinae, palathas, uvam passam, vinum, oleum, boves, oves ad omnem copiam; gaudium quippe erat in Israel.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com