seiyaku
< Previous
Index

Wisdom



, chapter 17, Vulgate and King James Version

Chapter 17

Vulgate


   1 Magna sunt enim iudicia tua et inenarrabilia; propter hoc indisciplinatae animae erraverunt.
   2 Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae, captivi tenebrarum et longae noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt.
   3 Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et umbris perturbati.
   4 Neque enim, quae continebat illos, spelunca sine timore custodiebat, quoniam sonitus descendentes perturbabant illos, et phantasmata tristi vultu maerentia apparebant.
   5 Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpidae flammae illuminare poterant illam noctem horrendam.
   6 Apparebat autem illis tantum subitaneus ignis timore plenus, et timore perculsi illius, quae non videbatur, visionis aestimabant deteriora esse, quae videbantur;
   7 et magicae artis appositi erant derisus, et in sapientia gloriae correptio cum contumelia.
   8 Illi enim, qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum ridiculo timore languebant.
   9 Nam, etsi nihil turbulenti illos terrebat, transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant, et aerem, quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre.
   10 Formidinis enim suae propriae nequitia dat testimonium, cum sit condemnata; semper autem praesumit saeva perturbata conscientia.
   11 Nihil enim est timor nisi proditio auxiliorum, quae sunt a cogitatione;
   12 et, dum ab intus minor est exspectatio, maiorem computat inscientiam eius causae, quae tormentum praestat.
   13 Illi autem per impotentem vere noctem et ab impotentis inferni speluncis supervenientem, eundem somnum dormientes,
   14 aliquando a monstris exagitabantur phantasmatum, aliquando animae deficiebant proditione: subitaneus enim illis et insperatus timor infundebatur.
   15 Itaque, si quisquam illic decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus.
   16 Sive enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus, ineffugibilem sustinebat necessitatem, una enim catena tenebrarum omnes erant colligati.
   17 Sive spiritus sibilans aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis aut numerus aquae decurrentis nimium aut sonus durus praecipitatarum petrarum
   18 aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium ferissimarum bestiarum vox aut resonans de cavitate montium echo deficientes faciebant illos prae timore.
   19 Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine et non impeditis operibus continebatur;
   20 solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum, quae illos recepturae erant: ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.

King James Version

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com