seiyaku
< Previous
Index

Tobias



, chapter 2, Vulgate and King James Version

Chapter 2

Vulgate


   1 Et sub Asarhaddon rege de scendi in domum meam, et red dita est mihi uxor mea Anna et filius meus Thobias. In Pentecoste, die festo nostro, qui est sanctus a Septimanis, factum est mihi prandium bonum, et discubui, ut pranderem.
   2 Et apposita est mihi mensa, et vidi pulmentaria complura. Et dixi Thobiae filio meo: "Vade et, quemcumque pauperem inveneris ex fratribus nostris, qui sunt captivi in Nineve, qui in mente habet Dominum in toto corde suo, hunc adduc, et manducabit pariter mecum; ecce sustineo te, fili, donec venias".
   3 Et abiit Thobias quaerere aliquem pauperem ex fratribus nostris et reversus dixit mihi: "Pater!". Et ego dixi illi: "Ecce ego, fili". Et respondens ait: "Ecce unus ex natione nostra occisus est et proiectus est in foro et nunc ibidem laqueo suffocatus est".
   4 Et exsiliens reliqui prandium, antequam ex illo gustarem, et sustuli eum de platea in unam domum, donec sol caderet, et illum sepelirem.
   5 Et reversus lavi et manducavi panem meum cum luctu
   6 et rememoratus sum sermonis prophetae Amos, quem locutus est in Bethel dicens: "Convertentur omnes dies festi vestri in luctum, et omnia cantica vestra in lamentationem".
   7 Et lacrimatus sum. Et, postquam sol occidit, abii et fodiens sepelivi illum.
   8 Et proximi mei deridebant me dicentes: "Non timet adhuc hic homo; iam enim inquisitus est huius rei causa, ut occideretur, et fugit et ecce iterum sepelit mortuos".
   9 Et lavi ea nocte, postquam illum sepelivi, et introivi in atrium meum et obdormivi circa parietem atrii, et facies mea nuda erat propter aestum.
   10 Et ignorabam quoniam passeres in pariete super me erant, quorum stercora insederunt in oculos meos calida et induxerunt albugines. Et ibam ad medicos, ut curarer, et, quanto inunxerunt me medicamentis, tanto magis oculi mei excaecabantur maculis, donec perexcaecatus sum. Et eram inutilis meis oculis annis quattuor, et omnes fratres mei dolebant pro me. Achicarus autem pascebat me annis duobus, priusquam iret in Elymaida.
   11 In illo tempore Anna uxor mea mercede deserviebat operibus mulierum lanam faciens.
   12 Et remittebat dominis eorum, et dabant ei mercedem. Septima autem die mensis Dystri detexuit texturam et reddidit illam dominis, et dederunt ei mercedem totam et dederunt ei pro textura haedum de capris.
   13 Et cum introisset ad me haedus, coepit clamare. Et vocavi eam et dixi: "Unde est hic haedus? Ne forte furtivus sit, redde illum dominis suis; nobis enim non licet manducare quidquam furtivum".
   14 Et illa mihi dixit: "Munere mihi datus est supra mercedem". Et ego non credebam ei, sed dicebam, ut restitueret illum dominis, et erubescebam coram illa huius rei causa. Et respondens dixit mihi: "Et ubi sunt eleemosynae tuae? Ubi sunt iustitiae tuae? Ecce, omnia tibi nota sunt".

King James Version

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com