seiyaku
< Previous
Index

Joel



Joel, chapter 4, Vulgate and King James Version

Chapter 4

Vulgate


   1 Quia ecce in diebus illis et in tempore illo, cum convertero sortem Iudae et Ierusalem,
   2 congregabo omnes gentes et deducam eas in vallem Iosaphat et disceptabo cum eis ibi super populo meo et hereditate mea Israel, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt.
   3 Et super populum meum miserunt sortem; et dederunt puerum pro meretrice et puellam vendiderunt pro vino, ut biberent.
   4 Verum quid vobis et mihi, Tyrus et Sidon et omnes termini Philisthaeae? Numquid ultionem vos reddetis mihi? Et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam ultionem vestram super caput vestrum.
   5 Argentum enim meum et aurum tulistis et pretiosa bona mea intulistis in delubra vestra.
   6 Et filios Iudae et filios Ierusalem vendidistis filiis Graecorum, ut longe faceretis eos de finibus suis.
   7 Ecce ego suscitabo eos de loco, in quo vendidistis eos, et reddam ultionem vestram in caput vestrum.
   8 Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Iudae; et venumdabunt eos Sabaeis, genti longinquae, quia Dominus locutus est.
   9 Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos; accedant, ascendant omnes viri bellatores.
   10 Concidite vomeres vestros in gladios et falces vestras in lanceas; infirmus dicat: "Fortis ego sum".
   11 Erumpite et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini ibi! Deduc, Domine, robustos tuos!
   12 Consurgant et ascendant gentes in vallem Iosaphat, quia ibi sedebo, ut iudicem omnes gentes in circuitu.
   13 Mittite falces, quoniam maturavit messis; venite et premite, quia plenum est torcular: exuberant torcularia, quia magna est malitia eorum.
   14 Populi, populi in valle Decisionis, quia iuxta est dies Domini in valle Decisionis.
   15 Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.
   16 Et Dominus de Sion rugiet et de Ierusalem dabit vocem suam; et movebuntur caeli et terra, et Dominus refugium populo suo et fortitudo filiis Israel.
   17 Et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion monte sancto meo; et erit Ierusalem locus sanctus, et alieni non transibunt per eam amplius.
   18 Et erit in die illa: stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte; et per omnes rivos Iudae ibunt aquae, et fons de domo Domini egredietur et irrigabit torrentem Settim.
   19 Aegyptus in desolationem erit, et Idumaea in desertum desolationis, pro eo quod inique egerint in filios Iudae et effuderint sanguinem innocentem in terra eorum.
   20 Et Iuda in aeternum habitabitur, et Ierusalem in generationem et generationem;
   21 et vindicabo sanguinem eorum, quem non relinquam impunitum; et Dominus commoratur in Sion.

King James Version

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com