seiyaku
< Previous
Index

Ecclesiasticus



, chapter 8, Vulgate and King James Version

Chapter 8

Vulgate


   1 Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius.
   2 Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te constituat pondus tuum:
   3 multos enim perdidit aurum, et argentum etiam cor regum subvertit.
   4 Non litiges cum homine linguato et non struas in ignem illius ligna.
   5 Non communices homini indocto, ne contemnaris a principibus.
   6 Ne despicias hominem avertentem se a peccato neque improperes ei; memento quoniam omnes in correptione sumus.
   7 Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt.
   8 Noli de mortuo inimico tuo gaudere; memento quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire.
   9 Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in proverbiis eorum conversare;
   10 ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus et servire magnatis sine querela.
   11 Non te praetereat narratio seniorum: ipsi enim didicerunt a patribus suis;
   12 quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis dare responsum.
   13 Non incendas carbones peccatorum arguens eos et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum.
   14 Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo.
   15 Noli fenerari homini fortiori te; quod si feneraveris, quasi perditum habe.
   16 Non spondeas super virtutem tuam; quod si spoponderis, quasi restituens cogita.
   17 Non litiges contra iudicem, quoniam secundum placitum suum iudicat.
   18 Cum audace non eas in via, ne forte aggraves mala tua: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries.
   19 Cum iracundo non facias rixam et cum ipso non eas in desertum, quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et, ubi non est adiutorium, elidet te.
   20 Cum fatuis consilium non habeas; non enim poterunt occultare secretum tuum.
   21 Coram extraneo nihil facias cautum; nescis enim quid pariet.
   22 Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte repellas a te bonum.

King James Version

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com