seiyaku
< Previous
Index

Ecclesiasticus



, chapter 45, Vulgate and King James Version

Chapter 45

Vulgate


   1 dilectum a Deo et hominibus Moysen, cuius memoria in benedictione est.
   2 Similem illum fecit in gloria sanctorum et magnificavit eum in timore inimicorum et in verbis suis signa acceleravit.
   3 Glorificavit illum in conspectu regum et ius dedit illi ad populum suum et ostendit illi gloriam suam.
   4 In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit eum ex omni carne.
   5 Auditam fecit illi vocem suam et induxit illum in nubem;
   6 et dedit illi coram praecepta et legem vitae et disciplinae, docere Iacob testamentum suum et iudicia sua Israel.
   7 Excelsum fecit Aaron sanctum similem ei, fratrem eius de tribu Levi.
   8 Statuit illum in testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium gentis, et beatificavit illum in gloria
   9 et circumcinxit eum zona gloriae. Et induit eum perfecto decore et coronavit eum in vasis virtutis:
   10 femoralia et tunicam et umerale posuit ei et cinxit illum tintinnabulis aureis, malis granatis plurimis in gyro,
   11 ut daret sonitum in incessu suo, auditum faceret sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae.
   12 Stola sancta auro et hyacintho et purpura, opus textile rationale iudicii et cingulum,
   13 tortum coccum opere artificis, gemmae pretiosae super rationale in ligatura auri, opere lapidarii sculptis, in memoriam cum scriptura sculpta secundum numerum tribuum Israel.
   14 Corona aurea super mitram eius, lamina cum signo sanctitatis, gloria honoris, opus virtutis et desideria oculorum, perfecta pulchritudo.
   15 Sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia in sempiternum;
   16 non induet illa alienigena aliquis, sed tantum filii ipsius soli et nepotes eius per omne tempus.
   17 Sacrificium ipsius consumitur igne cotidie iuge bis.
   18 Complevit Moyses manus eius et unxit illum oleo sancto.
   19 Factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli: ministrare illi et fungi sacerdotio et benedicere populum suum in nomine eius.
   20 Ipsum elegit ab omni vivente offerre sacrificium Deo, incensum et adipes et incendere bonum odorem et memoriale et placare pro populo suo.
   21 Et dedit illi in praeceptis suis potestatem, in testamentis iudiciorum: docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israel.
   22 Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiram, et congregatio Core in iracundia furoris sui.
   23 Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiae eius.
   24 Fecit illis monstra et consumpsit illos in flamma ignis.
   25 Et addidit Aaron gloriam et dedit illi hereditatem et primitias frugum terrae divisit illi.
   26 Panem ipsis in primis paravit in satietatem, nam et sacrificia Domini edent, quae dedit illi et semini eius.
   27 Ceterum in terra gentis non hereditabit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars eius et hereditas.
   28 Et Phinees filius Eleazari tertius in gloria est, zelando timorem Domini;
   29 et stetit in ruptura pro gente, in bonitate et alacritate animae suae placuit Deo pro lsrael.
   30 Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suae, ut sit illi et semini eius sacerdotii dignitas in aeternum.
   31 Et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iudae, hereditas viri coram gloria eius, hereditas Aaron et semini eius. Det vobis sapientiam in cor vestrum iudicare gentem suam in iustitia, ne abolerentur bona ipsorum, et gloria ipsorum in generationes aeternas.

King James Version

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com