seiyaku
< Previous
Index

Ecclesiasticus



, chapter 37, Vulgate and King James Version

Chapter 37

Vulgate


   1 Omnis amicus dicet: "Et ego amicitiam copulavi!"; sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia appropinquans usque ad mortem:
   2 sodalis et amicus ad inimicitiam conversus?
   3 O praesumptio nequissima, unde creata es cooperire aridam malitia et dolositate illius?
   4 Sodalis amico coniucundatur in oblectationibus et in tempore tribulationis adversarius erit;
   5 sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum.
   6 Non obliviscaris amici tui in animo tuo et non immemor sis illius in opibus tuis.
   7 Noli consiliari cum eo, qui tibi insidiatur, et a zelantibus te absconde consilium.
   8 Omnis consiliarius prodit consilium, sed est consiliarius pro semetipso.
   9 A consiliario serva animam tuam et prius scito quae sit illius necessitas - et ipse enim animo suo cogitabit -
   10 ne forte mittat super te sortem et dicat tibi:
   11 "Bona est via tua" et stet e contrario videre quid tibi eveniat.
   12 Noli consiliari cum invido et a zelante te consilium absconde; nec cum muliere de ea, quae ei aemulatur, cum timido de bello, cum negotiatore de traiecticio, cum emptore de venditione, cum viro livido de gratiis agendis,
   13 cum impio de pietate, cum inhonesto de honestate, cum operario otioso de omni opere,
   14 cum mercennario annuali de consummatione anni, cum servo pigro de multa operatione: non attendas his in omni consilio.
   15 Sed cum viro timorato assiduus esto, quemcumque cognoveris observantem mandata,
   16 cuius anima est secundum animam tuam, et qui, cum titubaveris in tenebris, condolebit tibi.
   17 Et consilium cordis statue tecum; non est enim tibi aliud fidelius illo.
   18 Anima viri enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum.
   19 Et in his omnibus deprecare Altissimum, ut dirigat in veritate viam tuam.
   20 Ante omnia opera verbum verax praecedat te, et ante omnem actum consilium stabile.
   21 Radix consiliorum cor, ex quo partes quattuor oriuntur: bonum et malum, vita et mors; et dominatrix illorum est assidua lingua.
   22 Est vir peritus multorum eruditor et animae suae inutilis est.
   23 Est qui sophistice loquitur et odibilis est; in omni cibo voluptatis defraudabitur.
   24 Non est illi data a Domino gratia: omni enim sapientia defraudatus est.
   25 Est sapiens animae suae sapiens, et fructus sensus illius super corpus suum.
   26 Vir sapiens plebem suam erudit, et fructus sensus illius fideles sunt.
   27 Vir sapiens implebitur benedictionibus, et omnes videntes illum beatum dicent.
   28 Vita viri in numero dierum; dies autem Israel innumerabiles sunt.
   29 Sapiens in populo hereditabit honorem, et nomen illius erit vivens in aeternum.
   30 Fili, in vita tua tenta animam tuam et vide si quid obnoxium ei est: non des illi.
   31 Non enim omnia omnibus expediunt, et non omni animae omne genus placet.
   32 Noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam.
   33 In multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram.
   34 Propter crapulam multi obierunt; qui autem abstinens est, adiciet vitam.

King James Version

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com