seiyaku
< Previous
Index

Ecclesiasticus



, chapter 16, Vulgate and King James Version

Chapter 16

Vulgate


   1 Ne iucunderis in filiis impiis; si multiplicentur, non oblecteris super ipsos, si non est timor Dei cum illis.
   2 Non credas vitae illorum et ne respexeris in labores eorum.
   3 Melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii;
   4 et potius est mori sine filiis quam relinquere filios impios.
   5 Ab uno sensato inhabitabitur patria, tribus autem impiorum deseretur.
   6 Multa talia vidit oculus meus, et fortiora horum audivit auris mea.
   7 In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira.
   8 Non exoraverunt eum antiqui gigantes, qui rebelles fuerunt confidentes suae virtuti.
   9 Et non pepercit accolis Lot et exsecratus est eos prae superbia verbi illorum;
   10 non misertus est gentis anathematis, qui depulsi sunt in peccatis suis.
   11 Et sicut sescenta milia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui; et, si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis:
   12 misericordia enim et ira est cum illo, sustinens, exorabilis et effundens iram.
   13 ecundum multam misericordiam suam, sic et correptio illius: hominem secundum opera sua iudicat.
   14 Non effugiet in rapina peccator, et non irrita erit sustinentia iusti.
   15 Omni misericordiae erit merces: unusquisque secundum meritum operum suorum inveniet coram se et secundum intellectum peregrinationis ipsius. Dominus induravit cor pharaonis, ne agnosceret illum, ut opera sua innotescerent sub caelo. Misericordia eius apparuit omnibus creaturis eius, lucem suam et tenebras dispertiit filiis hominum.
   16 Non dicas: "A Deo abscondar! Et, ex summo quis mei memorabitur?
   17 In populo magno non agnoscar; quae est enim anima mea in tam immensa creatura?".
   18 Ecce caelum et caeli caelorum, abyssus et universa terra et quae in eis sunt, in visitatione illius commovebuntur;
   19 montes simul et colles et fundamenta terrae, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.
   20 Et in omnibus his non apponet cor, etenim omne cor intellegitur ab illo.
   21 Et vias illius quis intellegit et procellam, quam nec oculus videbit hominis?
   22 Nam plurima illius opera sunt in absconsis, et opera iustitiae eius quis enuntiabit, aut quis sustinebit? Longe enim est decretum, et interrogatio omnium in consummatione est.
   23 Qui minoratur corde, cogitat ista, et vir imprudens et errans cogitat stulta.
   24 Audi me, fili, et disce prudentiam sensus,
   25 et dicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam; et in verbis meis attende in corde tuo. Edico in aequitate spiritus virtutes, quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam eius.
   26 Quando creavit Deus opera sua ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum,
   27 ornavit in aeternum opera illorum et dominatum eorum in generationibus suis. Nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis.
   28 Unusquisque proximum sibi non angustiavit,
   29 et usque in aeternum non erunt incredibiles verbo illius.
   30 Post haec Deus in terram respexit et complevit illam bonis suis;
   31 anima omnis vitalis cooperuit faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum.

King James Version

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com