< Previous
Index

Baruch



, chapter 5, Vulgate and King James Version

Chapter 5

Vulgate


   1 Exue te, Ierusalem, stola luctus et vexationis tuae et indue te decore eius, quae a Deo tibi data est gloriae in aeternum.
   2 Circumda te diploide iustitiae, quae a Deo est, et impone mitram capiti tuo gloriae Aeterni.
   3 Deus enim ostendet omni, quod sub caelo est, splendorem tuum.
   4 Vocabitur enim nomen tuum a Deo in aeternum: Pax iustitiae et Gloria culturae Dei.
   5 Surge, Ierusalem, et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide congregatos filios tuos a solis ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in memoria Dei.
   6 Exierunt enim abs te pedites abducti ab inimicis; inducet autem illos ad te portatos cum gloria sicut thronum regni;
   7 constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles implere ad aequalitatem terrae, ut ingrediatur Israel in securitate gloriae Dei.
   8 Obumbrabunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israel ex praecepto Dei.
   9 Praeibit enim Deus Israel cum laetitia in lumine maiestatis suae, cum misericordia et iustitia, quae est ab ipso.

King James Version

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com