< Previous
Index

1 Machabees



, chapter 16, Vulgate and King James Version

Chapter 16

Vulgate


   1 Et ascendit Ioannes de Ga zaris et nuntiavit Simoni pa tri suo, quae fecit Cendebaeus.
   2 Et vocavit Simon duos filios seniores, Iudam et Ioannem, et ait illis: "Ego et fratres mei et domus patris mei expugnavimus hostes Israel ab adulescentia usque in hunc diem, et prosperatum est in manibus nostris liberare Israel saepius.
   3 Nunc autem senui, vos autem in misericordia sufficientes estis in annis; estote loco meo et fratris mei et egressi pugnate pro gente nostra; auxilium vero de caelo vobiscum sit".
   4 Et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites; et profecti sunt ad Cendebaeum et dormierunt in Modin
   5 et surrexerunt mane et abierunt in campum. Et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum, et fluvius torrens erat inter medium ipsorum.
   6 Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem; et transfretavit primus, et viderunt eum viri et transierunt post eum.
   7 Et divisit populum, et equites in medio peditum; erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis.
   8 Et exclamaverunt tubis, et in fugam conversus est Cendebaeus et castra eius, et ceciderunt ex eis multi vulnerati; residui autem in munitionem fugerunt.
   9 Tunc vulneratus est Iudas frater Ioannis; Ioannes autem insecutus est eos, donec venit Cedron, quam aedificavit.
   10 Et fugerunt usque ad turres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igni; et ceciderunt ex illis duo milia virorum. Et reversus est in Iudaeam in pace.
   11 Et Ptolemaeus filius Abubi constitutus erat dux in campo Iericho et habebat argentum et aurum multum;
   12 erat enim gener summi sacerdotis.
   13 Et exaltatum est cor eius, et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius, ut tolleret eos.
   14 Simon autem perambulans civitates, quae erant in regione, et sollicitudinem gerens earum descendit in Iericho ipse et Matthathias et Iudas filii eius, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo, hic est mensis Sabath.
   15 Et suscepit eos filius Abubi in munitiunculam, quae vocatur Doc, cum dolo, quam aedificavit; et fecit eis convivium magnum et abscondit illic viros.
   16 Et, cum inebriatus esset Simon et filii eius, surrexit Ptolemaeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam pueros eius.
   17 Et fecit deceptionem magnam et reddidit mala pro bonis.
   18 Et scripsit haec Ptolemaeus et misit regi, ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet ei civitates et regionem.
   19 Et misit alios in Gazaram tollere Ioannem; et tribunis misit epistulas, ut venirent ad se, et daret eis argentum et aurum et dona.
   20 Et alios misit occupare Ierusalem et montem templi.
   21 Et praecurrens quidam nuntiavit Ioanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius et quia: "Misit te quoque interfici".
   22 Ut audivit autem, vehementer expavit et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos; cognovit enim quia quaerebant eum perdere.
   23 Et cetera sermonum Ioannis et bellorum eius et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et aedificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum eius,
   24 ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.

King James Version

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com