seiyaku
< Previous
Index
Next >

1 Kings



The first book of the Kings commonly called, the third book of the Kings, chapter 5, Vulgate and King James Version

Chapter 5

Vulgate


   1 Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna a Flu mine usque ad terram Philisthim et ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius.
   2 Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae,
   3 decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum oves, excepta venatione cervorum, caprearum atque bubalorum et avium altilium.
   4 Ipse enim obtinebat omnem regionem, quae erat trans Flumen, a Thaphsa usque Gazam, et cunctos reges illarum regionum; et habebat pacem ex omni parte in circuitu.
   5 Habitabatque Iuda et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis.
   6 Et habebat Salomon quattuor milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestres.
   7 Et praebebant supradicti praefecti necessaria mensae regis Salomonis et convivarum eius cum ingenti cura, unusquisque in suo mense.
   8 Hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum, ubi erat unicuique constitutum.
   9 Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi arenam, quae est in litore maris.
   10 Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum;
   11 et erat sapientior cunctis hominibus, sapientior Ethan Ezrahita et Heman et Chalchol et Darda filiis Mahol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.
   12 Locutus est quoque Salomon tria milia parabolas, et fuerunt carmina eius quinque et mille.
   13 Et disputavit super lignis, a cedro, quae est in Libano, usque ad hyssopum, quae egreditur de pariete; et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus.
   14 Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, ab universis regibus terrae, qui audiebant sapientiam eius.
   15 Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem; audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius, quia amicus fuerat Hiram David omni tempore.
   16 Misit autem et Salomon ad Hiram dicens:
   5:17" Tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius.
   18 Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum; non est adversarius neque occursus malus.
   19 Quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo dicens: "Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse aedificabit domum nomini meo".
   20 Praecipe igitur, ut praecidant mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis; mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque praeceperis; scis enim quoniam non est in populo meo vir, qui noverit ligna caedere sicut Sidonii".
   21 Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, laetatus est valde et ait: "Benedictus Dominus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum".
   22 Et misit Hiram ad Salomonem dicens: "Audivi, quaecumque mandasti mihi; ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis.
   23 Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum, quem significaveris mihi, et applicabo ea ibi, et tu tolles ea; praebebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meae".
   24 Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna iuxta omnem voluntatem eius.
   25 Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei; haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos.
   26 Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei; et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt foedus ambo.
   27 Elegitque rex Salomon operas de omni Israel, et erat indictio triginta milia virorum.
   28 Mittebatque eos in Libanum decem milia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis; et Adoniram erat super huiuscemodi indictione.
   29 Fueruntque Salomoni septuaginta milia eorum, qui onera portabant, et octoginta milia latomorum in monte,
   30 absque praepositis, qui praeerant singulis operibus numero trium milium et trecentorum praecipientium populo, his, qui faciebant opus.
   31 Praecepitque rex, ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, lapides quadratos;
   32 dolaverunt ergo caementarii Salomonis, caementarii Hiram et Giblii ligna et lapides et praeparaverunt ad aedificandam domum.

King James Version


   1 And Hiram king of Tyre sent his servants unto Solomon; for he had heard that they had anointed him king in the room of his father: for Hiram was ever a lover of David.
   2 And Solomon sent to Hiram, saying,
   3 Thou knowest how that David my father could not build an house unto the name of the LORD his God for the wars which were about him on every side, until the LORD put them under the soles of his feet.
   4 But now the LORD my God hath given me rest on every side, so that there is neither adversary nor evil occurrent.
   5 And, behold, I purpose to build an house unto the name of the LORD my God, as the LORD spake unto David my father, saying, Thy son, whom I will set upon thy throne in thy room, he shall build an house unto my name.
   6 Now therefore command thou that they hew me cedar trees out of Lebanon; and my servants shall be with thy servants: and unto thee will I give hire for thy servants according to all that thou shalt appoint: for thou knowest that there is not among us any that can skill to hew timber like unto the Sidonians.
   7 ¶ And it came to pass, when Hiram heard the words of Solomon, that he rejoiced greatly, and said, Blessed be the LORD this day, which hath given unto David a wise son over this great people.
   8 And Hiram sent to Solomon, saying, I have considered the things which thou sentest to me for: and I will do all thy desire concerning timber of cedar, and concerning timber of fir.
   9 My servants shall bring them down from Lebanon unto the sea: and I will convey them by sea in floats unto the place that thou shalt appoint me, and will cause them to be discharged there, and thou shalt receive them: and thou shalt accomplish my desire, in giving food for my household.
   10 So Hiram gave Solomon cedar trees and fir trees according to all his desire.
   11 And Solomon gave Hiram twenty thousand measures of wheat for food to his household, and twenty measures of pure oil: thus gave Solomon to Hiram year by year.
   12 And the LORD gave Solomon wisdom, as he promised him: and there was peace between Hiram and Solomon; and they two made a league together.
   13 ¶ And king Solomon raised a levy out of all Israel; and the levy was thirty thousand men.
   14 And he sent them to Lebanon, ten thousand a month by courses: a month they were in Lebanon, and two months at home: and Adoniram was over the levy.
   15 And Solomon had threescore and ten thousand that bare burdens, and fourscore thousand hewers in the mountains;
   16 Beside the chief of Solomon's officers which were over the work, three thousand and three hundred, which ruled over the people that wrought in the work.
   17 And the king commanded, and they brought great stones, costly stones, and hewed stones, to lay the foundation of the house.
   18 And Solomon's builders and Hiram's builders did hew them, and the stonesquarers: so they prepared timber and stones to build the house.
sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com